monumenta.ch > Ambrosius > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 2, 2, 6
Sed ne aestimetur hoc recens esse, et prius tractatum a philosophis, quam in Evangelio praedicatum (anteriores enim Evangelio philosophi, id est, Aristoteles et Theophrastus, vel Zenon atque Hieronymus, sed posteriores prophetis), accipiant quam longe antequam philosophorum nomen audiretur, per os sancti David utrumque aperte videatur expressum. Scriptum est enim: Beatus quem tu erudieris, Domine; et de lege tua docueris eum . Habemus et alibi: Beatus vir qui timet Dominum, in mandatis eius cupiet nimis . Docuimus de cognitione, cuius praemium aeternitatis fructum esse memoravit, adiiciens Propheta, quia in domo huius timentis Dominum, vel eruditi in Lege, et cupientis in mandatis divinis: Gloria et divitiae, et iustitia eius manet in saeculum saeculi (Ibid. 3). De operibus quoque in eodem psalmo subiunxit vitae aeternae suppetere praemium viro iusto. Denique ait: Beatus vir qui miseretur et commodat, disponet sermones suos in iudicio; quia in saeculum non commovebitur. In memoria aeterna erit iustus (Ibid., 5, 6). Et infra: Dispersit, dedit pauperibus, iustitia eius manet in aeternum (Ibid., 9).